05-10-2026
Deze les:
recap Brief 1 & 7 (tot waar we gebleven zijn)
verder lezen Brief 7
conjunctivus in BZ
05-10-2026
Deze les:
recap Brief 1 & 7 (tot waar we gebleven zijn)
verder lezen Brief 7
conjunctivus in BZ
Recap Brief 1 en 7
Brief 7 par. 1
[1] Quid tibi vitandum praecipue existimes, quaeris? Turbam. Nondum illi tuto committeris.
Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam mores, quos extuli, refero; aliquid ex eo, quod composui, turbatur, aliquid ex iis, quae fugavi, redit.
Quod aegris evenit, quos longa imbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur.
Brief 7 par. 2
[2] Inimica est multorum conversatio: nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut imprimit aut nescientibus adlinit.
Utique quo maior est populus, cui miscemur, hoc periculi plus est.
Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere.
Tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt.
Brief 7 par. 3 (eerste deel)
[3] Quid me existimas dicere?
Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.
Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescant: contra est.
Brief 7 par. 3 (tweede deel)
Quidquid ante pugnatum est, misericordia fuit; nunc omissis nugis mera homicidia sunt.
Nihil habent quo tegantur; ad ictum totis corporibus expositi numquam frustra manum mittunt.
Brief 7 par. 4
Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt.
Quidni praeferant? Non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta? Quo artes?
Omnia ista mortis morae sunt.
Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur.
Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem; exitus pugnantium mors est.
Ferro et igne res geritur.
Hoe herken je een conjunctivus?
Hoe herken je een conjunctivus?
Hoe herken je een conjunctivus?
Hoe herken je een conjunctivus?
Hoe herken je een conjunctivus?
Oefenen: Magister Weel