De woede van Iuno, 12-33

Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni),
1 / 12
volgende
Slide 1: Open vraag
LatijnMiddelbare schoolvwoLeerjaar 5

In deze les zitten 12 slides, met interactieve quizzen.

time-iconLesduur is: 120 min

Onderdelen in deze les

Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni),

Slide 1 - Open vraag

Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
ostia, dives opum studiisque asperrima belli,

Slide 2 - Open vraag

quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
posthabita coluisse Samo.

Slide 3 - Open vraag

hic illius arma, hic currus fuit;
hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

Slide 4 - Open vraag

progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat Tyrias olim quae verteret arces;

Slide 5 - Open vraag

hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas.

Slide 6 - Open vraag

id metuens veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis -

Slide 7 - Open vraag

necdum etiam causae irarum saevique dolores
exciderant animo;

Slide 8 - Open vraag

manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
et genus invisum et rapti Ganymedis honores:

Slide 9 - Open vraag

his accensa super iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
arcebat longe Latio,

Slide 10 - Open vraag

multosque per annos
errabant acti fatis maria omnia circum.

Slide 11 - Open vraag

tantae molis erat Romanam condere gentem.

Slide 12 - Open vraag